About

Menu

ambulatorium

AMBULATORIUM
, vel Ambulatorius. Equus, seu, ut efferebant nostri, Equitatura. Lambertus in Vita S. Heriberti Archiepisc. Coloniensis n. 22 : Clam mandat se... data ei argenti libra, Ambulatorio Episcopi eum imponat. Quo loco Rupertus Abbas in Vita ejusdem Sancti n. 24. equum habet. Gaufredus Malaterra lib. 4. cap. 26 : Comes autem sciens, urbem juri Apostolici Urbani et S. R. Ecclesiæ competere, susceptis mille quingentis aureis, et sex Ambulatoriis, urbi et messibus suis parcendum indicit. Charta ann. 1050. ex Archivo Montis S. Michaelis : Ego Marinus Redonensis Episcopus concessi Monachis S. Michaelis duas Ecclesias per conventionem, quam a me Monachi redemerunt pretio xx. solidorum Cenomansium, atque unius equi badii bene Ambulatorii.
AMBULATORIUM
, Locus aptus ad ambulandum, Johanni de Janua. Est etiam pedatura murorum, seu mœnium περίπατος, apud Constantinum Porph. de Admin. Imp. cap. 29. Διάβατα Harmenopulo ; nostris, Rempart, Gloss. Lat. Græc. : Ambulacrum, Διάστημα, περίπατος. Vita S. Aniani Episcopi Aurelian. apud V. C. Hubertum : Pontifex fisus in Domino, per muri Ambulatorium Sanctorum gestans pignora, etc. Vide Pedatura.

Saved

Recent