About Report a problem

Menu

anabolagium

ANABOLAGIUM
, idem quod Anaboladium, Vestis Pontificalis ἀναβόλαιον S. Athanasio in Orat. in Descrip. B. Mariæ pag. 651. Ordo Romanus : Tunc cæteri Subdiaconi Regionarii secundum ordinem suum accipiunt ad induendum Pontificem illa vestimenta, alius lineam, alius cingulum, alius Anabolagium, id est, amictum. Alio loco : Ambolagium, id est amictum, quod dicitur Humerale. Perperam alibi Anagolagium scribitur. Leo III. PP. in Bulla de Advocatia sanctæ Crucis in Werdea, apud Gretzerum in horto S. Crucis part. 3 : Statuit idem Manegoldus pensionem ipsam esse Anabolagium, id est, fanonem, stolam cum auro, manipulum et cingulum.

Saved

Recent