anterion
Anthesterion, mensis apud Athenienses, qui Januario, nusquam Septembri, correspondet ; si tamen fides habeatur Jo. Albert. Fabricio in Menologio pag. 51. qui post Scaligerum, Suida vade, octavum esse Atticorum mensem scribit. Verum non una est Scriptorum ea de re sententia : Novembrem esse putant Gaza et Petavius ; at Macrobio lib. 1. Saturnal. cap. 12. mensis est Aprilis. qui
ab eo quod hoc tempore cuncta florescant; contra vero quasi
floribus privantemdictum esse vult Corbellan. de Sept. Græcor. pag. 258. Ut ut est allucinatur Papias aut ejus amanuensis, cum
Anthesterion, scribunt.