apocrypha
quæ ab hæreticis, sive schismaticis conscripta et prædicta sunt, et nullatenus recipit Catholica et Apostolica Ecclesia Romana. Ita Concilium Romanum sub Gelasio. in quo ea recensentur. Jo. de Janua :
cujus auctor ignoratur
et quamvis ibi sint multa vera, tamen non habentur in auctoritate propter plura falsa, quæ ibi continentur.Bernaldus Presbyter Constantiensis lib. de Reconciliatione lapsorum pag. 258 :
Apocrypha autem dici Ecclesiastici Doctores tradunt, non quia omnia mentiantur, sed quia dubiæ et suspectæ auctoritatis esse videantur. Nam sæpissime multa canonica suis næniis interserunt, quæ nequaquam Catholici cum eisdem næniis refutare debebunt.Vide Leonem I. PP. Epist. 9. cap. 15.