apophoretum
mala ‥ in ~is allata
Apophoretaproprie dicta fuisse munera, quæ in Saturnalibus mense olim Decembri summo cum fastu et lætitia celebratis, xenia dantes ab accipientibus referebant,
Apophoreta, usurpata, nam ita effertur ab Isidoro lib. 20. Orig. cap. 4. de vasis escariis :
Apophoreta, a Cræcis, a ferendo poma, vel aliquid, nominata ; est enim plana.Quo loco
Apoforetum et Apofertumhabet Joan. de Janua : aitque.
Apoforetaesse
vasa, sic dicta a ferendo poma, etc. Qua notione videtur usurpasse Paulinus Epist. 1. ad Severum :
Ac ne panis siligineus tibi modum nostræ humilitatis excedere videretur, misimusSed et pro vase ad deferendum reliquias vocem hanc usurpari observat Mamotrectus ad Legendam SS. Vitalis et Agricolæ :testimonialem divitiarum nostrarum scutellam buxeam, ut Apophoritum voti spiritalis accipies, etc.
Apophoreta, vasa, a ferendo poma, vel aliquid aliud dicta : vel vasa consecrata, in quibus beatus Ambrosius portabat reliquias.Quo sensu habetur apud Glabrum Rodulf. lib. 4. cap. 3 :
Ossa evellens e cineribus nuperrime defunctorum hominum, sicque impositis in diversis Apophoretis, venditabat apud plurimos pro sanctorum Martyrum et Confessorum reliquiis.Id mox
cassellamet
feretrumvocat. Et cap. 5 :
Ad quos etiam multa delata sunt corpora Sanctorum, atque innumerabiles sanctarum Apophoretæ reliquiarum.Eadem notione usurpat auctor Vitæ S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis n. 28 :
Multa Sanctorum pignora in diversis Apophoretis, ut solitum erat facere, illuc delata sunt a fidelibus.