About
Menu

apprestum

APPRESTUM
, Mutuum, mutuo datum, Gall. Prêt, donné à prêt. Charta precariæ Deodati Clerici ad Odlandum Abbatem de Sithiu anno 32. Karoli Regis, 3. Augusti : Juxta quod mea fuit petitio, ut suprascriptas res michi usualiter Appresto beneficio vestro præstare promisistis ad excolendum vel emeliorandum. Charta Ricardi II. Regis Angl. ann. 1377. de pardonatione pro Episcopo Wintoniensi, apud Rymerum tom. 7. pag. 164 : Per quod ipsum avum nostrum opportebat communitatem regni et cleri, per viam subsidii et Apprestorum, onerare, etc.

Saved

Recent