arativum
Qualiter servi Ecclesiæ tributa solvere debent : Ancillæ autem opera imposita sine neglecto faciant, serui dimidium sibi, et dimidium in dominico Arativum reddant.Idem quod Agrarium in Lege Bajuvar. tit. 1. cap. 14. § 1.
Arativum redderevertit,
Opus ruri facere arando: quod si vera est interpretatio non unum sunt
Agrarium: cum Agrarium sit tributum ex agro pensum : quod vulgo vocamus
Champart.