About
Menu

arenarii

ARENARII
. Præfatio ad Libellum precum Marcellini et Faustini : Cum omnibus perjuris et Arenariis, quos ingenti corrupit pretio, Lateranensem Basilicam tenuit, etc. Infra : Tunc Damasus cum perfidis invitat Arenarios. quadrigarios, et fossores, omnemque Clerum, cum securibus, gladiis et fustibus, et obsedit Basilicam, etc. Concil. Calchedon. Act. 10. pag. 300. Edit. 1618 : Συναγαγὼν ὄχλον ἄτακτον μετὰ ξιφῶν, καὶ ἄλλων τινῶν ἀραναρίων, ἐπεισῆλθε. Infra : ἐπεισῆλθε τῇ ἁγιωτάτῃ ἐκκλησιᾳ μετὰ ξιφῶν, καὶ ἀραναρίων, καὶ δᾳδων τινῶν. Ubi vetus versio Arenarios habet, id est, Gladiatores, qui in arena depugnant. Unde legendum ἀρηναρίων conjiciunt viri docti ; sed nihil mutandum docuimus in Gloss. med. Græcit. in Ἀρενάριος.

Saved

Recent