About Report a problem

Menu

areniare

ARENIARE
, In jus vocare, ad rationem ponere, vocare, Araisonner, et per contractionem Arainier, Araisner, et Arraisner. Le Roman de Garin : Voy le mesage s'il l'a Araisonné. Hist Lossensis part. 3. pag. 9. in Statutis Lossens. : Et si l'Arraisné sur le deuxième jour de plaid confesse la dette, etc. Thomas Walsinghamus in Edwardo III. pag. 164 : Item quod nullus Clericus sit Areniatus coram Justitiariis suis. Henr. Knighton. in Ed. II : Hugo Spenser ductus coram domino Willelmo Trussel Justiciario, Areniatus est coram eo ad barrum in forma, quæ sequitur, etc. Radulfus de Hengham in Magna, cap. 9. pag. 52 : Exceptis placitis, unde magna assisa Arrainiata fuit, vel duellum vadiatum, etc. Spelmannus opinatur iis locis, quibus id vocabuli occurrit apud Scriptores reponendum arramare : sed Areniare, non est fræno cohibere, quia nostris resne frænum sit, uti censet idem Spelmannus. Non ita tamen a vero abest Spelmannus, siquidem vox Aregner, saltem pro fræno seu loro alligare, occurrit in Vita J. C. MS. : Deus deciples huça à soi,Signour, ce dist Diex, alés moiLaiens enmi cele chité,Iluec troverés AregnéUne asnesse, o tout son faon. Imo et pro fræno cohibere, dixit Percevallus ex Borello : Si a son cheval Aresgné.
Arraignier dixit Littleton sect. 442 : Si home soit disseisi, et il Arraigne un assise. Arregnare, eadem fere notione in Charta ann. 1292. apud Joannem Lucium de Regno Dalmatico pag. 187 : Arregnando consuluit, id est, ratiocinando, vi rationum. Nostris olim Araignier, eodem significatu. Vitæ SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 306. r°. col. 1. ubi de S. Cecilia : Cecile le (son époux) commença à Araignier en tel guise, etc.

Saved

Recent