About Report a problem

Menu

arengum

ARENGUM
, pro Arenga, ex Italico Aringa, in Historia Cortusiorum lib. 2. cap. 11. Vide Galvaneum Flammam cap. 43.
Est etiam Arengum, Conventus publicus, quia in hujusmodi conventibus haberi solent Arenga seu conciones. Regimina Paduæ ad ann. 1328. apud Murat. tom. 8. col. 439 : Dom. Marsilius... electus et confirmatus fuit Capitaneus populi Paduani... in pleno Arengo majoris palatii. Acta SS. Junii tom. 1. pag. 779 : Actum Utini (ann. 1492.) sub logia Communis Utini in publico et pleno Arengo ad sonum campanæ more solito congregato... In dicto Arengo spiritualis dominus Cittadinus proposuit, etc. Occurrit ibi multoties.
ARENGUM
, Forum publicum, Gall. Place. Stat. Datiaria Riper. cap. 15. fol. 16. r° : Beccharius amittat carnes, quæ comburantur in platea sive in Arengo communitatis.
ARENGUM
, Conductio, locatio, ut videtur, quæ sola voce fit. Charta ann. 878. in Append. ad Marcam Hisp. col. 801 : Alia vinea, quam tenet Saurus in Arengo, habeatis ad omnem integritatem. Vide infra Arigalis.

Saved

Recent