About
Menu

arro

ARRO
, vel Arrao, Oryza, species leguminis satis noti, ab Hispano Arroz, Gall. Ris. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex libro viridi fol. 53 : Tenetur dare dictus dominus Abbas illi Monacho qui est ortolanus dicti Monasterii duas libras panis frumenti... et etiam quolibet anno octo sextaria Arronis tressenqui et tres emynas fabarum, etc. Ibidem : Lavandario quolibet anno octo sextaria Arraonis tressenqui. Quid sibi velit tressenquus mihi incompertum, nisi forte sit locus, unde oryza afferebatur.
Arro, perperam de Oryza, Gall. Ris, supra explicatum ; est enim idem quod Mixtura, miscellum frumentum, ut supra in Arao diximus. Sed neque feliciori conjectura Tressenquus, de loco unde oryza afferebatur, intelligitur ; arronis qualitas significatur hac voce : atque adeo de frumento trimestri, vel ex trecensu proveniente accipi potest. Vide Trecensus et Tremesium.

Saved

Recent