About

Menu

attemptus

ATTEMPTUS
, Comprehensus, captus, Gall. Arrêté ; quasi pro Attentus, retentus. Concilium Remense ann. 1148. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 141 : Locus vero in quo Clericus vel Ecclesiastica persona Attempta fuerit, et omnia castella, et jura civitatis et villæ, quæ capientis vel retinentis fuerint ; a divino officio cessent, et cum lugente lugeant.
ATTEMPTUS
. Charta Phil. V. reg. Franc. ann. 1320. in Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 57. v° : Nos exinde militacionem hujusmodi Attemptam habentes et gratam, concedimus ei de gratia speciali, quod honore et statu militari lætetur omnino. Sed Acceptam legendum opinor.

Saved

Recent