barattaria
Barataria 2.Fraus, dolus, qui fit in contractibus vel venditionibus. Chron. Pet. Azarii ad ann. 1357. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 338 :
Quum homines non auderent conqueri de infinitis extorsionibus et Barattariis factis per universos de familia ipsius domini Johannis, etc.Vide in Baratum.
Item dictum officiumPag. 431. col. 1 :(cellararii) habet in dicto castro(Aquæfundatæ) plateam et Barattariam.
Officium supradictum debet habere in dicto foro logiam unam, in qua sunt pondera et Barattaria. Baraterie,Permutatio, Gall.
On n'auroit mie en un an une pinte de vin davantage de vos changes, ne de vos Barateries.Haud scio an inde accersenda cujusdam festi S. Firmini apud Ambianenses appellatio, quia in ea nimirum habebantur nundinæ in quibus permutationes fieri solent. Lit. remiss. ann. 1406. ibid. ch. 432 :
Environ la Saint Fremin, que on dit à Amiens la S. Fremin au Barat.An deducenda a
Baratum2 ?