beccharia
Parochialem quoque Ecclesiam, cum decimatione omnium tabernarum, Becchariarum, mercati, et omnium mercimoniorum quæ infra civitatem fiunt.Alia ann. 1345 :
Carnes quæ venduntur ad Becchariam.Vide Albertum Acharisium in Vocabulario Italico, et V. Cl. Ægid. Menagium in Orig. Ital. in
Beccaio, et Oct. Ferrarium in
Becco.
Hoc anno... factæ fuerunt Beccariæ magnæ Communis Paduæ.Chron. Parmense apud eumdem tom. 9. col. 763 :
Et tunc(ann. 1208.) Commune Parmæ fecit fieri moram quæ est juxta Bechariam de capite pontis a mane.
Dum in civitate Bononiæ carnes publice venderet, erat enim macellarius seu Beccarius.Occurrit iterum in Actis SS. Junii tom. 3. pag. 936. D. Chron. Parmense ad ann. 1291. apud Murator. tom. 9. col. 821 :
Et sic quatuor mesteria, scilicet Beccariorum, ferrariorum, etc.