beduini
ScenitasStrabo appellat,
Baduinosa
badia, deserto dictos. Sed ab harum partium Consule Francico accepi, etiamnum Arabes
Beduinosquosvis rusticos appellare. Horum frequens mentio occurrit apud Scriptores Rerum Hierosolymit. Auctor Historiæ Expeditionis Friderici I. Imp. apud Canisium tom. 5. Antiq. lect. :
Est autem consuetudo incolarum illius terræ qui silvestres Turci, sive Bedewini dicuntur, carere domibus, et omni tempore degendo in tabernaculis, de pascuis ad pascua se transferre cum gregibus et armentis.
Alii sunt Beduini homines agrestes, quos vulgo silvestres Turcos appellant, semper in campestribus habitantes, nullam habitantes patriam neque domum : pecoribus vero et cunctis animalibus abundant, quæ nunc in terra Sarracenorum, nunc in terra Christianorum, accepta licentia, pascuntur. Isti plurimi sunt et per provinciam turmatim divisi, carnibus et lacte vescuntur, et ovinis pellibus et caprinis vestiuntur. Semper sub nudo aëre cubant, nisi nimia pluvia eos gravaverit. Tentoria habent de pellibus animalium. Amici fortunæ sunt ; quem vident prævalere viribus adjuvant. Proditores maximi sunt, latrones insignes. Pileos rubeos portant, et peplum circa pileum circinnatum. Quando nos prævalemus adversus Sarracenos, tunc fratres et amici nostri sunt : si vero Sarraceni prævalent adversus nos, ad ipsos declinant, etc, Biduinoseosdem vocat Radulphus
Coggeshalein Chron. Terræ Sanctæ apud eumdem Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 548. et 560.
Auque paien ne Torc ne Beduin Ne me forfirent vallant un Angevin.
Il at pis fait c'un Beduyn, Qu'il at son asne Bauduyn Mis en la terre beneoite.
Bebduniperperam vocantur. Agunt vero de Beduinis Albertus Aq. lib. 12. cap. 31. Aithonus cap. 35. 51. 55. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 38. lib. 3. part. 14. cap. 2. Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 10. Brocardus in Descript. Terræ sanctæ, etc. Perperam
Beduinoscum
Assasinisconfundit
Beduini. Vide Jacobum de Vitriaco lib. 3. Historiæ Orientalis apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 273.
Nostris autem pariter redeuntibus, Bolduini eorum habentes equos agiles, posteriores a longe sequebantur.