bedelli
Li Bedel sont li mineur Serjant, qui doivent prendre les nans, et les offices faire, que ne sont pas si honestes, et les meneures semonces.
Senescalli autem nostri et inferiores baillivi caveant sibi a multitudine Bedellorum, et quanto paucioribus poterunt, sint contenti ad curiarum exequenda præcepta, et illos nominent in assisia publica, aut vero pro Bedellis minime habeantur.Nec injuria Ludovicus bedellorum numerum inhibuit, qui graves semper populo habiti sunt. Unde Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 876 :
Officiales mali prædonibus pejores sunt. Pagenses nempe latrunculos, fugiendo seu divertendo, devitare possunt : versipelles vero Bedellos nullatenus sine damno declinare queunt.
Hinc BedellosWillelmus Brito in Vocab.
Angarios, compulsores injustos esseait. Exactorum et publicanorum præterea officium egisse bedellos colligimus ex Mathæo Paris ann. 1257. dum Fratres Minores et Prædicatores
Papæ telonarios et Bedellosfactos scribit. Et alibi :
Nullus forestarius vel Bedellus faciat de cætero scotallum, vel colligat garbas.Apud Scotos etiam bedellorum officium fuit citare. Leges Burgor. Scoticor. cap. 112 :
Citatio facta in burgo super burgensem per servientem domini Regis, sine Bedello ejusdem burgi non est valida.Eorum præterea erat
nannaseu pignora capere, ex laudata Normannica Consuetudine, et iisdem Legibus cap. 47. et ex Fleta lib. 1. cap. 18. § 2. Adde easdem Leges Burgor. cap. 62. Iter Camerarii Scotici cap. 3. Concilium Lambethense ann. 1261. cap.
de apparitoribus sive Bedellis, et Baronium ann. 1164. etc. De vocabuli etymo varia tradunt. Skeneus a
pedohoc est, a baculo, deducit,
propterea quod hujusmodi servientes virga aut baculo uterentur. Quam sententiam improbant Spelmannus, Watsius, et Somnerus, qui a Saxonica voce, Bidele, quæ præconem significat, deducunt. Vide Edwardum Cokum ad Littleton.
Budallus 2.
Buttel. De etymo confer Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 56. et 82. vocibus
Bitelet
Butil.
In antecessum ibi Bedellus, post hunc sacrista cum thuribulo, et post eum acoluthi cum candelabris, etc.Hos Ecclesiarum ut et Universitatum Bedellos etiamnum appellamus
Bedeaux.
Wasmodus de Heckelinge, apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 541.
Cumque in dicta Universitate habeant esse et consueverint hactenus plures Bedelli, videlicet Bedellus generalis, et Bedellus Universitatis, nec non etiam Bedellus collegii, et pro quolibet Doctore actu legente in utroque jure, prædictorum unus Bedellus, qui ibidem Banquerii communiter nuncupantur.
La Universidad de los Escolares deve aver su mensajero, que llamen en Latin Bidollus, etc.