About

Menu

bede

BEDE
, Collectæ genus, apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 415 : Adjunctum est in serie nostræ Constitutionis, quod mansus duos solidos ad censum et unum ad collectam, quæ vulgo Bede dicitur, et insuper decimam persolvet, etc. Germ. infer. Beede, a bitten, Petere, quia olim blande et per rogationes et suasiones exigebatur. Adel. Confer Haltaus. Gloss. German. voce Bede. Latine dicitur Petitio, ap. Guden. in Cod. Diplom. vol. 1. pag. 419 ; sæpius Precaria. Vide Eichhorn. Hist. Jur. Germ. in Indic.

Saved

Recent