berroerii
Birrivulgo dicuntur, seu
Sbirri. Occurrit non semel hæc vox apud Rollandinum lib. 8. cap. 1. 2. 3. lib. 10. cap. 6.
Barderium.
Berroarii sive Zaffones quidam, lib. 11. c. 5. Aliud Chron. post Rollandin. ann. 1325 :
In suo regimine mortuus fuit gladio capitaneus suorum BeroeriorumPotestatis Patavii.)
Ribaldis, ut ex Rollandino lib. 11. cap. 3. et 5. colligit Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 530. parum diversi fuisse videntur
Berroerii, gens nempe audacissima, sine ordine in prælia ruens, et præcurrens acies ad bellum compositas, non secus atque
Ussariævi nostri, ad omne nefas prona, atque in prædam potissimum intenta, cujus cupidine omnia audebat.
TenebitStat. Pallav. lib. 2. cap. 44. pag. 110 :(Potestas) decem Beroarios armigeros, vestitos de eodem panno, etc.
Si vero miles correrius, Beroarius, vel alia persona, cui per jus dicentem commissum fuerit ut capiat aliquem, etc.
Habeat etiam(Potestas) viginti Berrouarios, quorum medietas sit armata coratiis, etc.
Una cum pluribus aliis hominibus cum armis, Berruariis et clientibus.Aliud ann. 1359. apud V. Cl. Fontaninum de Antiquit. Hortæ pag. 416 :
Duos Domicellos, octo bonos et sufficientes Berruarios, bonos et actos ad arma portanda.Adde Rymer. tom. 2. pag. 191.
Berverios quosdam, ut ad eorum persecutionem gentem nostram adverterent, callide præmiserunt.Ex quo
Habebat Episcopus suis stipendiis Bernarios et bidavros duo tela portantes.Legendum enim putem
Bervarios, ut in vita B. Andreæ de Galeranno num. 10 :
Potestatem non latuit, quæ statim ad ejus comprehensionem Bervarios misit.Ubi perperam editum
Bertarios. Berovarii, apud Petrum de Crescentiis lib. 1. de Agricult. cap. 6. et Ughellum tom. 4. pag. 864. De vocis origine,
consule quæ habent VV. Cl. Ægidius Menagius et Octav. Ferrarius in Origin. Italic.
Berruyer, qua armorum genus significatur, haud satis scio. Charta ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 206 :
Espées, Berruyers et autres armeures, etc.