bersa
pasturam xl vaccarum ‥ per totam ~am nostram in foresta nostra de Chipeham
inter-rogandi sunt qui visi fuerunt in foresta cum arcubus et sagittis in ~a
de boscis ubi dominicas chaceas et ~as nostras et defensam nostram habere consuevimus
serjantiam ad custodiend’ ~am domini regis in forestam in partibus illis
cepit unam damam cum leporariis suis et unum brokettum dami cum ~a in eadem foresta
Bersæ, Crates vimineæ, seu sepes ex palis vel ramis grandioribus contextæ, quibus silvæ, vel parci undique incinguntur, ut nullus cervis, cæterisque feris ad egressum pateat aditus. Charta laudata a Spelmanno :
Intra Bersas forestæ.Alia Henrici III. Regis Anglic. in Monast. Angl. tom. 2. pag. 210 :
Pasturam 40. vaccarum,... per totam Bersam in foresta nostra.Ejusmodi
Bersassilvarum sic describit Herimannus de Restautat. S. Martini Tornacensis cap. 25 :
Exclamansque juvenis, Etsi inquit, nihil aliud possum facere, saltem cervos istos de claustris eripiam, et liberos reddam. Dixit, statimque cum militibus currens, gladiis evaginatis, fortissimam sepem illam, quæ de stipitibus facta cervos reclusos tenebat, abscidit, cervosque per agros dispersit.Ab ejusmodi cratibus mansit infantium cunis nomen, quas
Berset
Berceauxvocamus, quod ex viminibus invicem contextis confectæ sint. Neque vocis origo a Græco repetenda, uti vult Casaubonus ad lib. 1. Strabon. pag. mihi. 32.
Bersest Prohibitio,
Bersa, Prohibere.
Gwel berset, Dies festus, quo prohibentur opera servilia : crates autem vimineæ prohibent feras egredi locis iis cratibus circumseptis.
bersasforestæ venationem exercere. Charta Henrici II. Reg. Angl. in Monastico Angl. tom. 1. pag. 768. qua confirmat donationem factam a Rogero
de QuincyComite Wintoniæ Monachis Gerondonensis Abbatiæ,
de tota sauvagina et omnibus bestiis silvestribus, quas habent in clauso de Kitt. ad Bersandum, venandum, capiendum, etc. Inquisitio de Forisfacturis super forestis Regis in Addit. ad Math. Paris :
Inquiratur de illis qui suspecti habiti sunt, vel soliti, ad intrandum boscos, parcos, vel forestas, causa Bersandi, vel alia damna faciendi.
Art. 22. Si quis venatus fuerit cum canibus venaticis, etc. Art. 23. Si quis per canes leporarios feram fugaverit, etc. Art. 24. Si quis lancea vel gladio feram percusserit, etc. Art. 25. Si quis Birsando feram balista vel arcu occiderit, ejus erit.
Berser, nostris idem sonat. MS. :
Alibi :En bois sont cointement et Berser et vener.
Rursum :Ars et saetes fist porter, Et chien asaut, s'ala Berser, As veneors et as vallez Fist mener chiens et brachez.
MS. :Por soi deduire et par besoignes Ala sejourner à Valoignes, Ne sai quant jours i a esté, Par les bois cachié et Bersé.
Alibi :Et en riviere ô les faucons aler, Et en forest por chacier et Berser.
Alius Poeta :Chascun convint en son pays r'aler, Li Empereres en vet el bors Berser, Droit à Senlis, où il seut demorer.
Alius rursum :Or sont mis quatre fil en la forés Berser.
MS :N'afiert pas à danzel, n'a joine poigneour. Qu'il laisse le besoing où sont li ameour, Pour aler Berseiller, et estre veneour.
Infra :Et la forest ou li Rois dut Berser.
Occurrit non semel.Par la sajete dont li Rois dut Berser.
Ex copia silvestri et venatico victitans : hujusmodi homines, ut aliqui dicunt, Britones Brigrios vocant, nos autem Franci Birsarios, sive Pedicarios dicimus.
bersare, a Germanico
birsendeducendam, quod est telo configere, quod venatores in silvis damas, et cervos telis configant, et perimant.
Berserdixerunt pro Telis configere. Vitæ SS. MSS. ex Cod. 28. S. Victor. Paris. fol. 228. v°. col. 1 :
Li rois commanda que l'on loiast(S. Sennen) en un fust et le Bersast-on de saietes.
Birsarevocabulo utitur duobus locis, in quibus præterea telo aut sagitta usos, qui bersabant, innuit, lib. 3. de Gestis Frider. cap. 26.
Si quis Birsando, etc.
In Birsando ipsemet arcum tendit, spicula capit, implet, expellit : eligis quod feriat, quod elegeris ferit.Spelmannus mavult a Bers Saxonico quod
lupumsignificat, originem vocabuli desumendam ut,
bersare, sit lupos insequi. Sed videtur
bersareesse proprie venatorum, qui in silvis clausis seu parcis cervos et damas sectantur. Quæ quidem venationis species dicitur
venatio infra metas forestæin Charta Henr. III. Reg. Angl. apud Edw.
Cockein Littlet. sect. 1.
Bersarea Gallico
Beria, Ferire, derivandam censet.
Bersaglio, origo, quæ
album, seu
scopum, ad quem sagittatores sagittas suas dirigunt, significat, apud Dantem in Parad. Cant. 26. et Matthæum Villaneum lib. 6. cap. 72. metaphora nempe ducta a venatoribus, qui
bersandospicula sua in feras contorquent ac dirigunt. Inde postmodum
periculo exponere, uti voces has usurpat idem Villaneus lib. 8. cap. 3. lib. 9. cap. 54. in fine, quod feræ, quæ in
bersis, ac parcis inclusæ sunt, venatorum spicula ac proinde mortem vitare vix queant. Sed et in libro MS. cui titulus
vitæ discrimini vel supplicio aliquem exponere:
Aprés vint un jour que li Soudans fist une grant feste du jor de sa naisence ; li cours fu grande. Aprés le mangier, Arcier et Turcoples vinrent au Soudant de Aumarie, et disent, Sire nos requerrons no droit. Il demanda Coi ; et il disent, Sire un cetif por mettre au Bersel. Il leur dist, Alez a le cartre, si prendrez celi ki mains puet vivre, etc.Et infra :
Livrez fu à son martire.Instructio pro carcere seu
geolaCastelleti Parisiensis ann. 1372. ex libro rubeo ejusdem Castelleti :
Et s'il est mis au pius et al gourdaine ou Berseiul, ou en oubliete, il doit autant que s'il estoit en la fosse.In Catholico Armorico,
Bresel, Hæc guerra, exponitur. Vide Cl. V. Ægidii Menagii Origines Italicas pag. 152. et Oct. Ferrarium in
Bersaglio.
Bersailvel
Berseil, quæ ejusdem est significationis. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 281 :
Richart sadite arbalestre garnie d'un vireton tenoit et vouloit mettre à point pour prendre visée vers la bute ou Bersail, là où il tendoit à traire.Rursum ibid. :
Butes ou Bersaux, lieu publique et ordené pour traire de l'arbalestre.Aliæ ann. 1398. in Reg. 153. ch. 220 :
Ils(les arbalestriers) avoient mis un blanc de papier ou autre chose au hault d'un Berseil de terre, qui est en laditte place.
bersandiin forestis domini. Regestum Castri Lidi in Andibus fol. 47 :
Habet quoque in longo alneto Bersuram omnibus diebus, cum uno Milite, et suis Accinctoribus.
Dedit ei de puro vino in Bersa xij. collaredos.