bistapia
de la MareSenator Divionensis in Vita Claudii Salmasii nondum edita : Fulcra illa ferrea equis inscendendis et pedibus equitum sustinendis reperta, in usu fuisse D. Hieronymi temporibus opinabatur (Salmasius) atque ita scripsit ad Spartiani Caracallam, errore non novo, quem primus in rempublicam Litterarum invexit Hieronymus Magius Miscellaneorum suorum lib. 2. cap. 14. ubi sic loquitur :
Quamquam autem verum est, Antiquos Stapias nullas habuisse, non est tamen negandum, adeo non vetustis, nec etiam nobis vicinis temporibus, harum usum agnosci. Memini enim me in D. Hieronymi epistolis nonStapiæ,
sedBistapiæ
invenire mentionem:
inquit enim, si memoria non labat, se cum quasdam accepit litteras,jumentum conscensurum, jam pedem habuisse in
Bistapia. Quasi
bistapianomen tunc fuerit equestris illius adminiculi. At hæc quæ pro Hieronymianis verba obstrusit, non immerito memoriæ diffidens Magius, in toto Hieronymo nusquam occurrunt : quia tamen Hieronymi epistolas laudans, epistolarum locum non laudaverat, consecuti Magium Scriptores fidem ei habere quam rei veritatem operosius indagare maluerunt. Sic illa de
bistapiæ, stapiævel
stapedis, apud Hieronymum mentione datatim recepta opinio inolevit, cum revera scansi illius instrumenti antiquior nullus Mauricio, cujus Strategica habemus, Scriptor meminerit. Taceo supposititiam quoque et novitiam inscriptionem, ceu legitimam et veterem ab eodem Magio, et innumeris deinceps aliis nimium credulis hic allatam, ac ne Vossio quidem ipsi suspectam, qui eam nescivit Francisci Columnæ cognomento Polyphili commentum esse. Taceo et multa alia, quæ singulari de
Stapedibusdissertationi prudensreservo, superiora cursim adnotasse contentus, ne firmatus in dies, auctoritate præsertim Salmasii, latius error propagetur. Hæc laudatus Senator in observatione ad D.
MartianayOperum D. Hieronymi editorem olim directa per Cl. V. D.
de la Monnoye.
Caseneuve, in Orig. Gallicis ad vocem
Etrier, Gaudinus Societ. Jesu Dict. Fr. Lat. Hierolex. Macri, Gisb. Cuperus in Lactantium, Menagius Orig. Linguæ Franc. Cangius noster, Thesaurus Fabri, etc. inter quos Vossius, Gaudinus Magio dubiam quidem videntur fidem habuisse, at nondum ullus asseruit falso laudatum fuisse Hieronymum.