blaffardus
Electum petivit subsidium a Clero quod concessum fuit ad duos terminos, scilicet pro modio speltæ unum Blaffardum.Regestum Parlamenti ann. 1450. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 390 :
Quoniam dicta dos ad minus tam magna et in tanta summa soluta non fuerat ; aut si soluta fuerat, hoc in Moneta Blafardorum et parvi valoris extiterat. Et esto quod dicta summa in moneta forti soluta fuisset, attamen, etc.Cum hic moneta fortis, seu moneta purior minusque adultera, monetæ
Blafardorumopponatur, hanc materiæ mixtæ magisque adulteratæ monetam fuisse, manifestum est. Gallis
Blafard, Pallens, pallidus ; item Aurum necdum a fece separatum. Vide Balgart.
Blaffertetiamnum est semissis, seu moneta sex terunciorum, eim
Sechser.
Blancusalibi dicitur.
Pro defectu dicti argenti florenoscamere 30. et Blaffardos 20. (Mandat. camer. apost. arch. vatic. 1417-1421. f. 21).