About

Menu

blanchetum

BLANCHETUM
, Indusium laneum seu thorax interior lanea, apud Lobinellum Hist. Britan. tom. 2. pag. 550 : Et se ponebat supra pannum laneum vocatum Langueul Gallice, seu super sergiam, sine lintheaminibus lineis, et ibi jacebat in Blancheto suo. Ibidem pag. 561 : Dicit quod D. Carolus Blancheto absque camisio primo utebatur, et postea assumpsit cilicium. Spicil. Fontanell. MS. pag. 235 : Duo paria caligarum, tria pellicia, unum Blanchetum vel una gunella pro tercio, etc. Statuta reformationis Monasterii S. Claudii ann. 1448 : Item de capuciis et vestibus inferioribus, sive Blanchetis atque aliis regularibus vestimentis. Maclovii thoraces interiores etiamnum Blanchets appellantur.
Blanchet, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 30 : Quatre aulnes de drap Turquois, retrait et retondu, un nuef Blanchet doublé de toille, à poingnées rouges, etc.

Saved

Recent