About
Menu

blini

BLINI
, Tetri, Isid. Glossar. Ad quod Grævius notat in Excerptis haberi, Blimi, Tetri, sed retinendum esse Blini, quod est pro Bleni, i in e mutato, ut alibi non semel. Apud Constantiensem, Blenni, Tetri. Turnebum Adversar. lib. 28. cap. 5. Blenui, Tetri. Plautus Bacch. 5. 1. 2. Blennus accipit pro stulto, stolido. Est a Græco Βλέννος, Mucosus. Βλέννα enim Mucum significat : unde vox ad stultum metaphorice translata. Vide Blenones.

Saved

Recent