About
Menu

bloire

BLOIRE
, De avibus rapacibus dicitur, cum earum oculi conteguntur, ex Gallico Eblouïr, oculis caliginem affundere : quod quibus oculorum acies perstringitur, omnia bloia, seu cærulea videantur. Fridericus lib. 2. de Arte venandi cap. 37. de Falconibus : Postquam vero capti sunt,... sunt oculi eorum contegendi et claudendi, ne hominem videant : et hujusmodi actus appellatur ciliare, seu Bloire. Vide Guillelmum Tardivum Podiensem in libro Gallico de Aucupio cap. 11. et infra in Ciliare.

Saved

Recent