About

Menu

bucellarius

BUCELLARIUS
, Erro, qui vagando panem corrogat. Libert. Villæ Montisolivi ann. 1312. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 505. art. 38 : Latrones autem publici et fautores ipsorum, Bucellarii, yffantarii, et alii insignes latrones, quibuscunque nominibus censeantur, severitati legum subiciantur. Vide Buccellarius. Gloss. ad Cod. lib. 9. tit. 12. const. 10 : Bucellarii latrones sunt, qui a minimis inceperunt, puta a buccella panis ; vel verius quia ponunt in ore captorum lignum, ut non clament, ut de conversis S. Lazari factum fuit.

Saved

Recent