About

Menu

bucha

BUCHA
, Truncus, stipes, Gall. Buche. Pancarta MS. titulorum Abb. S. Stephani de Vallibus apud Xantones Charta 1 : Non teneantur scindere illa die ex debito nisi quilibet duas salmatas et ad Bucham apportandum de nemore. Vide Culcitra.
BUCHA
, Os, ostium, Gall. Bouche. Stat. Astæ collat. 19. cap. 23. pag. 66 : Si aliquis vel aliqua teneret clausam Bucham alicujus rivi, ita quod, sicut consuetus est, decurrere non possit, quod teneatur et debeat facere ipsam aperiri. Vide Bucca 1.
BUCHA
. Domesticus, familiaris, qui sumptibus patroni nutritur, quo etiam sensu Bouche dicimus. Testam. Joan. Franc. de Gonzaga Mantuæ march. ann. 1444. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1793 : Fideicommissarii diligentem habeant informationem........ de expensa, quam facerem cum sexaginta Buchis in tribus mensibus, et etiam de expensa, quam facerem pro datio decem Bucharum in illis partibus ultramarinis. Vide supra Bucca 2.

Saved

Recent