burgesia
Hæc est ordinatio facta per nos... super modo tenendi et faciendi Burgesias regni nostri, etc. Primo statutum est... quod si aliquis voluerit aliquam intrare de Burgesiis nostris debet venire ad locum, unde proponit seu requirit esse Burgensem, etc.Pluries babetur ibidem. Occurrit etiam simili notione in hist. Dalphin. tom. 1. pag. 26. et seqq. apud
Benoitpag.
burgi. Charta Roberti ducis Burg. ann. 1284. ex Chartul. S. Mart. August. :
Si aliquis vel aliqui infra franchisiam seu Burgesiam villæ Anziaci de novo venire voluerint, etc.Vide Burguitas.
Burgensistenementum, prædium. Composit. inter S. Ludov. reg. Franc. et abbat. Crassens. ann. 1253. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 455 :
Abbas vero et conventus habebunt in castris et villis propriis suis vilanagia et Burgesias, quæ propter hæresim seu faidimentum cadent in commissum... et habebunt abbas et conventus mobilia, quæ erunt in villanagiis et Burgesiis suis, in castris et villis propriis, si propter hæresim vel faidimentum cadent in commissum.Vide supra Burgensatica.