burgenses
Burgagiumdomino burgi pensitant. Tidericus Langenius in Saxonia :
Urbes muratæ per Saxoniam nominatæ, In queis Burgenses famosi suntque potentes.
Rogantes universas ministeriales nostros...... similiter Burgense et ruricolas.
del Molinoin Repertor. Foror. Aragon. in v. Diffidamentum :
Verbum, Burgenses, ibi positum, significat, cives : unde in Francia cives appellantur Burgenses.Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 605 :
Baldricus filius Nicolai ad Deppam dedit unum Burgensem, et Radulfus Anseredi filius unum Hospitem.Diversi etiam a Rusticis. Idem Ordericus lib. 12. pag. 872 :
Milites autem et comprovinciales, tam rustici, quam Burgenses.Constitut. Siculæ lib. 1. tit. 9 :
Si comes fuerit, 5. uncias, si Baro 4. si Miles simplex 3. si Burgensis 2. si Rusticus fuerit, unam unciam fisco nostro componat.Erant igitur in commercio perinde ac hospites. Vetus Charta apud eumdem Ordericum lib. 5 :
Unum Burgensem in Britollio do, etc.Adde lib. 6. pag. 605.
Ego Gaufridus Castri Brientii Dominus militi meo Petro Eeillart donavi pro servitio suo medietatem meam de Arbrecio et tres Burgenses, quos emeram de Guillelmo filio Even in Maidon.
BurgensesUnde ex illius sententia,dictos ait, a bonis burgensibus, id est, franchis et liberis, quæ habent, et de quibus vivunt, et statum suum conservant.
soli illi proprie dicuntur Burgenses, quorum bona sunt allodialia, nemini subjecta.Alii vero censent
Burgensesefficere armatorum genus quoddam, Militibus inferius, ut videre est in Constit. Sicul. loco laudato, unde in veteribus Chartis
Militeset
Burgensessemper conjunguntur. Quomodo vero apud nostros Burgenses fierent, vide apud Thomasserium in Consuetudin. Bituricensibus pag. 249. 274.
Burgesiæmodum, statuitur neminem posse in duabus civitatibus hocce privilegio gaudere.
Quicumque factus fuerit de novo Burgensis Do. Regis, primo jurare debet fidelitatem Do. Regi, et Baillivis suis, et communitati illius Burgi, in quo factus novus Burgensis.Cap. 53 :
Nullus potest esse Burgensis D. Regis de aliqua terra, nisi facit servitium Do. Regi, quantum pertinet ad unam particatam terræ.Vide et perlege has Scoticorum Burgorum Leges, in quibus, quidquid ad Burgenses pertinet, describitur.
Si contingeret quod... gentes nostræ requirant aliqua tanquam Burgensem nostrum, quoniam aliquis Prælatus, vel Baro aut quisvis alius nobis subjectus dicent hominem et justiciabilem suum... negantes ipsum esse Burgeum nostrum, etc.
Burgensis, ut editum legitur tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 361. art. 24.
Brusselde Usu feud. tom. 2. pag. 921 :
De la Jurée de Troyes et des villes appartenans, à la Saint Andrieuccc. xix. m. lxvii. libras.
Cui (militiæ Clericali) ascribi non potest, nostra super hoc licentia non obtenta, cum noster Burgensis existat de Jurata, oriundus de dicto loco Castri Theoderici et ibidem moram trahens,propter quam tamen Juratam nobis in aliquo non tenetur, etc.
Jurata, uti definit D.
Brusselloco citato, Pensitatio annua quæ a singulis Burgensibus, pro ratione facultatum suarum, Regi aut alicui Domino, qui juribus regiis gauderet, persolvebatur.
de Nançayin Biturigib. art. 2. 3. 4. apud Thomasserium.
Brusselde Usu feud. lib. 3. cap. 15. ubi fuse et accurate de Burgensium origine, juribus, rebusque ceteris quæ ad eos spectant, disserit.
Burgensesdici et Habitatores Burgorum et Qui feodum castrense tenebant, Germ.
Borpismale lectum, pro
Borjois, in Lit. ann. 1231. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 550. Non eadem omnium burgensium erat conditio : id vel ex eo patet, quod burgensibus ascribi, regiæ munificentiæ donum existimabatur, etiam a nobilioribus viris, ut colligitur ex Charta Henr. reg. Angl. in Cod. reg. 8387. 4. fol. 84. r°. :
Cum ad supplicationem dilectæ nobis Johannæ Gorney, viduæ Aymeric de Duras, de patria nostra de Burdelais milites,... de gratia nostra speciali fecerimus et constituerimus ipsam et heredes suos Burgenses in paragenLit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1126 :(alibi dictæ civitatis nostræ Burdegaliæ, eodem modo sicut alii burgenses existunt ibidem, prout in litteris nostris patentibus inde confectis plenius continetur, vobis mandamus quod ipsam Johannam, dum egerit in humanis, ac heredes suos post ejus obitum, Burgenses in paragen civitatis prædictæ recipiatis et admittatis, et ipsos omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus, quibus alii burgenses ejusdem civitatis utuntur, uti et gaudere permittatis.in paragio)
Nostre amé Richard des Costes, escuier, Bourgeois et citoyen de Lyon, etc.
burgensiumprivilegiis gauderet, burgum vel urbem habitare, aut saltem certis per annum diebus in iis manere tenebatur, nisi dispensaretur a rege. Charta Phil. V. ann. 1317. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 312 :
Cum Bartholomeus Platzars Villæ-franchæ ac Matisconensis Burgensis apud villam Matisconensem, ratione burgesiæ villæ ejusdem, esse personaliter in festis SS. omnium, nativitatis Domini ac Penthecostes annis singulis teneatur ; nos... præfato Bartholomeo concedimus de gratia speciali, quod ipse ad villam Matisconensem prædictam in prædictis tribus festis accedere personaliter nequaquam teneatur, et nichilominus tanquam Burgensis dicti loci de cetero censeatur, ac privilegiis, franchisiis et libertatibus burgesiæ dictæ villæ, sicut ceteri burgenses loci ejusdem, gaudeat et utatur plenarie.Quod et apud Italos obtinuit, ut videre est infra in Citanaticum et Citanatus.
Regis, vel pro regni incola, in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 529. v°. :
Item concessit(Philippus rex) Bartholomeo Caritani et Jaquino Caritani ejus fratri, Jacobo Fava et Colino Usubardi Lombardis, commorantibus apud S. Marcellum, quod ipsi sint Burgenses regni. Anno 1316.