burggravius
Burg, burgum, castrum, et
Grave, Comes. Ita autem appellantur apud Germanos perpetui Castellani, Præfecti, sive Judices alicujus præsidii atque arcis ; cujusmodi sunt Burgraviatus Norimbergensis, qui pertinet ad Electores et March. Brandeburgenses, Magdeburgensis, qui est Saxoniæ Electoris, item Burgraviatus, qui est in urbe Imperiali
Fridberg und Seisenhausen, certis nobilium familiis constitutus, et alii, quorum meminit Goldastus tom. 1. Constitut. Imperial. pag. 27. Præfat. et in Recessibus Imperii. Speculum Saxonic. lib. 3. art. 52. § 5 :
Burgravius, id est, perpetuus Castellanus, Judex est Marchionis.Wichbild. Magdeb. art. 45. § 4 :
Si vero Castellanus seu Burggravius præsens esse non poterit,art. 46. § 2 : Hos inter,
Principumdignitatem obtinent Norinbergensis, Magdeburgensis, Zorbeckensis, et Misnensis. Vide eumd. Goldastum tom. 1. pag. 371.
Burggraviis, Landgraviiset
Margraviispluribus disserit.
BorchravioNorgardiensi vide Pardessus. Collect. Leg. Marit. vol. 3. pag. 492.