burghbrech
Burghbreche, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 10. 12.
Borhbreche, cap. 35.
Effractura, apud JC. et
Infractio urbisdicitur in Charta Communiæ Suessionensis ann. 1181.
Omnia forisfacta, exceptis infractione urbis et veteri odio,Libertates villæ de Graciaco in Biturigib. ann. 1246 :5. solidis emendabuntur castelli vel burgi infractura.
Si vero aliquis eorum erga alium inimicitiam incurrerit, absque castelli vel burgi fractura et clamore Præposito non facto concordaverit, etc.Charta Communiæ Meldensis ann. 1179 :
Infractio urbis 60. solidis emendabitur.Charta Communiæ Belnensis ann. 1203. apud Perardum :
Infractio castri 65. solidis emendabitur.Charta Hugonis, Decani Parisiens. ann. 1214. in Tabular. Campan. :
Super infractione villæ nostræ et domus nostræ, et mercati de Roseto, etc.Ita in Consuetud. Lorriacensi apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 172. et Gallandum lib. de Franco alodio pag. 376. Interdum in Chartis,
Burghbrech est, quietum esse de transgressionibus, factis in civitate, vel burgo, contra pacem.Ita Rastallus.