caldaei
Et quædam littera bulla aurea bullata Leonis Regis omnium Armeniorum directa D. Joanni PP. continens quod ipse submisit se cum subditis suis obedientiæ Romanæ Ecclesiæ, et petit subsidium Apostolicum, quia graviter invaditur a Caldeis infidelibus.
Nam omnes Magos et Gerofantas, et Caldæos, et hariolos ego domui.Hieronym. in Daniel. cap. 2 :
In ChaldæisVide Julium Cæsar. Bulingerum lib. 1. de Magia cap. 3.Γενεθλιαλὁγους significari puto, quos vulgus Mathematicos vocat. Consuetudo autem et sermo communis Magos pro maleficis accipit, qui aliter habentur apud gentem suam, eo quod sint Philosophi Chaldæorum, et ad artis hujus scientiam Reges quoque et Principes ejusdem gentis omnia faciunt.