calopedes
Galoches. Buschius de Reformatione Monasteriorum apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunswic. pag. 818 :
Vides Judæum in foro seu ante ostium domus tuæ stantem, calceos, panes tuos, Calopedas et similia emere volentem.
Vide Forcellinum inCalopes , quasi pes ligneus, Germ.ein holtzschuch ;Calopodium idem,oder ein trippe .Calopifex , ein holtzschumacher.
Calopodium.
subtalares.
Item statuerunt quod nullus in altari officians, vel celebranti assistens, portare præsumat chirothechas in manibus, neque Calopedia seu pativos(patinos) nemoreos in pedibus.
Clerici nec portent Calopides corpus dominicum deferendo, vel ecclesias transeundo.
Kalopodes, secundum quosdam sunt homines pedibus truncati, qui pro pedibus abscissis ligneos sibi faciunt pedes, a kalon quod est lignum, et pos quod est pes.
Non portentur Calopodia in choro sub pœna distributionum unius diei.Statuta MSS. Capituli S. Audomari :
Item inhibemus ne aliquis deambulet per chorum cum Calopodiis, sive patinis ferratis, vel non ferratis, dum horæ cantantur.Buschius apud Leibnit. tom. jam laudato pag. 913 :
Portavi ergo Calopodia sua, et libenter etiam portassem pelliceum suum.velΚαλοπόδιον
Galoche. Vide Menagium ad hanc vocem, et Cangium nostrum ad vocem
Gallica.
Quo se verteret infelix non videbat, inter acuta cornua, ob scintillantes oculos, ad virulenta guttura sub rapacibus, contra Calopetas monstrorum plantas, etc.
Turci quorum unus super corda in altum pretenta nudis pedibus ac cumCalopedibus ac cultellis sub pedibus ligatis cum omnium magna admiratione ambulavit (Diar. Burchard. ed. Thuasne, II. 184. an. 1494).