About
Menu

calogeri

CALOGERI
, Monachi, præsertim senio et ætate venerandi. Tabularium Monasterii S. Savini Levitanensis : Congregatis sub Normam Benedicti Patris non mediocriter Calogeris. Perperam Cologeris edit. apud Marcam in Hist. Beneharn. pag. 805. Philippus Mazerius in Vita S. Petri Thomasii Patriarchæ Constantinopolitani n. 130 : Et alii divisi ab Ecclesia, maxime Græci, et Calogeri eorum. Vita S. Severi Abbatis Agath. cap. 16 : Adolescentiores Calogeri tam quotidiani operis, quam labore jejunii victi. Hist. Cortusiorum lib. 8, cap. 16 : Ubi est Monasterium, in quo sunt Monachi 1500. Caloceri nominati. Καλογήρων apud Græcos mentio passim occurrit, Palladium in Hist. Lausiaca cap. 20. Joann. Moschum cap. 27. in Vita S. Nili junioris pag. 16. in Vita S. Basilii junioris n. 20. apud Nicetam in Alexio lib. 3. n. 2. Anonymum de Locis Hierosol. cap. 14. Joannem Cananum pag. 191. in Historia Græco-Barb. Apollonii Tyrii pag. 19. et apud alios Scriptores, laudatos a Meursio. Καλογήρου epitheton Episcopo Thessalonicensi tribuit Palladius in Vita Chrysostomi pag. 26. Vide Steph. Paschasium in Disquisition. Francicis lib. 8. cap. 50. Ita Καλογραίας Moniales vocabant. Corona pretiosa : Καλογρία, Monialis, μονάστρα. Joan. Cananus de Bello Constantinop. : Οἱ δὲ Τουρκοκαλόγηροι τὰς Καλογραίας ἡμῶν κέρδος καὶ κούρσος εὐεργεσίαν νὰ ἔχουν, Constantin. in Hist. Apollonii Tyrii : Καὶ κονομάτην Καλογρία, καὶ κόβη τὰ μαλιάτης.
Τουρκοκαλογήρους Monachos Turcicos, qui vulgo Dervisii, vocat etiam Ducas cap. 21 : Τουρκοκαλογήρους ἅπαντας πικρῷ θανάτῳ παρέδωκεν. Cap. 42 : Εἰσῆλθον ..... ἐν τῇ τῶν Μαγγάνωνῇ μονῇ Τουρκοκαλόγηροι. Idem Cananus : Ἦλθεν ὁ Μύρσαῒτης καὶ Πατριάρχης τῶν Τούρκων μετὰ πεντακοσίους Τουρκοκαλογήρους ἐπὶ ἡμιόνου καθήμενος, etc. Adde pag. 193. 195. Vide Glossar. med. Græcit. col. 554.

Saved

Recent