About
Menu

cambrerius

CAMBRERIUS
, Cubicularius, Gall. Chambrier. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 313. col. 2 : Item, quod aliis dominabus cum præfata domina Dalphina existentibus (ad mensam) serviatur per omnia, sicut de aliis militibus simplicibus et domicellabus, sicut de scutiferis et Cambreriis. Vide Chambrerius.
Testam. Joan. Gasgui episc. Massil. ann. 1345 : Item lego Bertrando Franconis Cambrerio meo librum Ethicorum, cum commentario Eustacii circum aposito.
CAMBRERIUS
, Officium monasticum a Camerario distinctum, cui pannorum cura præcipue erat ; unde Draperius in quibusdam monasteriis nuncupabatur. Stat. monast. Lirin. ann. 1453 : Cambrerius, qui tenetur custodire pannos ad ipsum officium pertinentes, prout sunt linteamina, laneæ, matalacia, pulvinaria, coopertoria, bancalia, etc. Extitit etiam apud Templarios idem officium, ut colligitur ex Instr. ann. 1310. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 176. col. 1. Chambarier, et jus munus Chambarerie appellatur, in Ch. homag. ann. 1328. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 243 : La tierce partie des louz, que l'on doit pour raison des vendues et des gagies, que l'on fait à Tournus dedans les termes de la Chambarerie..... Comme un des serjants au Chambarier. Vide infra Cameraria 4. et Chambrelania.

Saved

Recent