canamellae
zacharum, seu
zuccarum, vel, uti a plerisque nuncupatur,
mel silvestre; unde a
cannaet
melledictam
Canamellamputant Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 21. Auctor Hist. Hieros. 2. part. pag. 595. Jacobus de Vitriaco lib. 1. cap. 53. et 84. Brokardus in Descript. Terræ Sanctæ, etc.
Canna mellisdicitur Constantino Africano lib. 5. Commun. locorum medic. cap. 18.
Canna, quod Græcis
Canelleeffinxerunt,
casiam indicamita vocantes, quod ex cannis eruatur, Græcis Scriptoribus,
Cannamella, vero est caudex nodosus, spongiosa plenus materia, cortice tenui, dulci succo, qui sic exprimitur. Caudex totus frustatim minutimque conciditur, deinde torculari appressus succum reddit, qui in cacabum mundissimum dimissus, igni supposito concoquitur et expurgatur. Purgatus vero in figulinis vasis reconditur, ubi, cum refrixerit, in saccharum laudatissimum coalescit. Albertus Aquensis lib. 5. cap. 37 :
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum succo et vix ad saturitatem præ dulcedine expleri hoc gustato volebant. Hoc enim genus herbæ summo labore agricolarum per singulos excolitur annos : deinde tempore messis maturum mortariolis indigenæ contundunt, succum colatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie nivis vel salis albi, etc.Occurrit præterea vox hæc
Zucralib. 10. cap. 35. Willelmus Tyrius lib. 13. cap. 3 :
Canamellas, unde pretiosissima usibus, et saluti mortalium necessaria maxime conficitur zachara.Observat Sanutus lib. 1. part. 1. cap. 2. ejusmodi
Canamellaset
zuccaranasci in terris Sultano subjectis, de quibus
ipse magna percipiebat pedagia, præterea in Cypro, Rhodo, Morea, et Sicilia. De
Cannamellis, quæ in agro Panormitano in Sicilia nascuntur, sic Hugo Falcandus in Præfat. ad Hist. de Calamit. Sicil. :
Occurret tibi mirandarum seges arundinum, quæ Cannæ mellis ab incolis nuncupantur, nomen hoc ab interioris succi dulcedine sortientes. Harum succus diligenter et moderate decoctus, in speciem mellis traducitur, si vero perfectius excoctus fuerit, in saccari substantiam condensatur.Molendina porro ad ejusmodi cannas confringendas Siculi voce Saracenica Massara vocabant. Charta Guillelmi Regis Sicil. ann. 1176. apud Rocchum Pirrum in Archiep. Montis-Regalis :
Molendinum unum ad molendas Cannas mellis, quod Saracenice dicitur Massara.
Sacar manbu, quod in arundine Indica arboreæ ac vastæ proceritatis sponte concrescit. Quod saccharo hodierno prorsus disconvenit, quod esse factitium constat succo expresso ex arundine parva et molita, qui succus postea coquitur ac cogitur in eam, quam videmus, duritiem. Neque aliud est saccharum ab eo, quod Achmes cap. 243. vocat
Canamellæ.