About
Menu

capatus

CAPATUS
, Amictus capa. Ex Chronico S. Medardi Suession. urbs Damiata capta fuit ann. 1249. ab Ludovico IX. Francorum Rege, qui dicitur de genere Hugonis Capati. Hinc infert Valesius in Valesianis Hugonem cognominatum fuisse Capatum a Capa. Hoc autem inde confirmatur, eodem Valesio judice, quod quidam alii Scriptores eumdem Regem appellent Hugonem Caputii ; Caputium enim, inquit, et Capa unum et idem sonant. Præterea in libro 10. Chronographiæ Hugo, Robertus et Henricus Capati nuncupantur ad marginem Codicis MS. Minus verisimilis videtur opinio Bertrandi Præsidis, qui Hugonem a crassiori capite Capetum dictum putat. Vide Menagium in Dictionario Etymol. Gall. et infra Capetus.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684. Capatus, qui est vestu de chappe. Encaper, Capa aliquem induere, vel donare. Guignevil. in Peregr. hum. gen. Ms. : Comment que soie emmanteléePar dehors bien et Encapée, etc. Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2 : Cil grant segnor chaus avant traient,Et chaus Encapent et enjupent.
CAPATUS
, vel Çapato Hispanice, Calceus, Gall. Soulier. Legitur tom. 4. Concil. Hisp. ann. 1582. pag. 246.

Saved

Recent