About
Menu

capitudo

CAPITUDO
, Primus ac præcipuus, idem quod Capitalis, apud Florentinos Præfectus artium, consul. Charta ann. 1318. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 2. pag. 421 : Primo in consilio centum virorum et subsequenter in consilio speciali domini capitanei et Capitudinis duodecim majorum artium civitatis, etc. Stat. ant. Florent. lib. 5. cap. 46. ex Cod. reg. 4621 : Nullus popularis..... vel aliqui de Capitudinibus artium Florentiæ aliquo modo vel causa pudeat.... stare cum armis ;.... et qui contrafecerit puniatur ille popularis vel Capitudo. Vide supra Capitadenus.
CAPITUDO
.
Homo per Capitudinem
, Idem qui Capitalis, censui de capite obnoxius. Charta ann. 1183. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 827 : Cum canonici eorum hominem et villanum per Capitudinem fore, et ab eis per triginta annos et ultra una cum patre suo et avo sic detentum fuisse, et minime inter alloderios connumeratum esse dicerent, etc. Vide Capitales homines.

Saved

Recent