careium
Recognoverunt se vendidisse pro 45. libris Paris. sibi persolutis Careium, in quo dicta Ecclesia eis teneri dicebatur, quod ipsi capiebant in grangia dictæ Ecclesiæ sita apud Visers a prima garba veniente ad eandem grangiam tempore messis usque ad ultimam trituratam, et partem vechiæ quam habebant in eadem grangia.In alio ejusdem Chartæ exemplo recentiori legitur
Conreium. Est autem
Conreium, convivium vel quid simile, quod mensam spectet ;
Carreiumvero, vectura Domino debita. Neutra notio placet. Quare conjicio
Careiumhic idem esse quod
Carionseu
Carionem, i. decimam decimæ. Vide Cario.
Liceat dictis priori et fratribus vendere dictum boscum in mense dumtaxat Julio sine tertio, dangerio et redibentia exinde solvendo ; verumtamen hujusmodi boscus quando scinditur illo mense, qui mensis Careii dicitur, fructificare non valet ulterius, nec utiliter vegetare.