About Report a problem

Menu

castellancia

CASTELLANCIA
, Opera in ædificando vel reparando castro exhibita. Charta ann. 1167. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 39 : Absolvimus homines de Lemonte et de Civenna, ut non teneantur esse de vicinancia hominum de Bellasio, neque per Castellanciam, vel fodri dationem, vel placitationem, seu aliquam districtionem. Vide in Castellum.
CASTELLANCIA
et
Castellantia
, Castri habitatio, vel potius Obligatio, qua, qui jure alicujus castri frui volunt, in eo per certum anni tempus habitare tenentur. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. I. pag. 492 : De deserentibus Castellantiam Castri Franchi cogendis redire ad omnes solvere collectas cum aliis de comitatu. Quum plures ex habitatoribus Castri Franchi deserunt habitationem seu Castellantiam dicti Castri, Statuimus, etc. ; et alibi, tom. III. pag. 364 : De habitatione et Castellantia Scaregaglaxini : Quoniam castrum Scargaglaxini non habitatur... ordinamus quod Castellancia dicti castri et habitatio fiat tantum per homines villarum magis proximos, etc. Fr.

Saved

Recent