cataclitus
vestis de Cataclitis, apud Tertullianum de Pallio cap. 3. quærunt viri eruditi. Quidam enim putant esse vestem cataclitorum, quibus nempe
cataclitasternuntur, seu accubita, et tricliniares lecti. Ita quippe
cataclita, materiam vestis expressisse deprehendet :
Mutant et bestiæ pro veste formam, quanquam et pavo pluma vestis, et quidem de Cataclitis, imo omni conchylio depressior, qua colla florent, et omni patagio inauratior, qua terga fulgent, etc.
Cataclista.
de Cataclistisreponendum volunt, etsi constanter priorem lectionem retineant Codices omnes, uti fatetur Salmasius, qui ab hac sententia non omnino discedit. Sed quod
Cataclistas vestes, apud Tertullianum, eas quæ in arca servari solent, appellatas volunt idem Salmasius et Cerda, vix probem : ut nec quod undique clausæ essent, quod contendit Sussannæus in Collectaneis, et Beroaldus ad hunc Apulei locum lib. 11. Metamorph. :
Veste nivea et Cataclista prænitens.Malim enim his locis
Cataclistasvestes appellari eas, quibus lapilli ac uniones intexi solent, qui quodammodo in opere includuntur, et
Cataclistævestes, eæ sunt quæ opere Phrygio adornantur. Neque alia sunt
Cataclyza, nuncupaverunt, opusque ipsum
Cataclyzoma. Et certe
Artem Cataclyzomatis, eamdem esse quæ aurifabrorum, qui operibus suis lapillos et gemmas
clusoreset
inclusores, et
inclusorium opus, ut suo loco monemus) perspicue declarat Arnobius Junior in Conflictu cum Serapione lib. 1 :
Unum diadema video, sed in ipso diademate Cataclyzomatis arte gemmæ constitutæ.Hinc facile est conjicere quid per
cataclyzavelit Gregor. Turon. lib. 2. de Glor. Confess. cap. 63 :
Veruntamen calicem non comminuit, quia Cataclyza in ipso fuerant solidata.Neque enim per
Cataclyza, fundus vasis, quod vult Cerda, sed lapilli,
solidiusvasi inserti, opere
inclusorio, ac aurifabrili intelliguntur. Quod vero in solida materia faciebant aurifabri, id fecere in vestibus Phrygiones, quibus gemmas pariter et lapillos intexuere, et in iis quodammodo inclusere : unde vestes istas,
de Cataclistisappellavit Tertullianus, quod essent ex specie
Cataclisticorumoperum.
Cataclyza, de vasis, dixit Gregorius Turonensis, de diademate Arnobius ; ita Fortunatus in Vita S. Martini lib. 3. hanc vocem usurpavit in vestibus, cujus versus ex Codice literis Longobardicis exarato, qui in Bibliotheca Monasterii S. Germani Parisiensis asservatur, eo lubentius hoc loco describam, quod negotium facere videntur literatis omnibus, propter pravam scriptionem :
Ubi Codex Broweri :Vidisti thalamum sponsi super omnia pulcri, Compositum gemmis, auroque ostroque decorum : Quanto zona die lapidum radiabat honore, Cyclades aut quales Cataclycis effera rasis, Quæ palla ex humeris mixto chryso Phara beryllis, Quodve monile decus collo radiabat in illo.
De quorum versuum sensu haud facili prorsus, hic in præsens non disputo : illos, ut in MS. Codice exarantur, repræsentasse contentus. Observo tantum cataclyza rasa dixisse Fortunatum, id est, pannos gemmis et unionibus exornatos. Sed et lib. 4. eodem vocabulo usus est in describendis vestibus pretiosis :Cycladis aut qualis Cataclysis effora rasis, Quæ palla ex humeris mixto chrysopraso beryllis.
Ubi Broweri Editio habetO Martine, decus, lapidum velamine compte, Quam nova palla tibi, cujus textura coruscans, Trama topazus erat rutilans, et stamen iaspis, Et tunicæ insignis currunt pro vellere gemmæ ? Quæ manus artificis Cataclyzica fila rotavit ? Quis fuit hic opifex, ubi lana hyacynthina currit ? Quis potuit rigidas torquere ad licia telas ?
Cataclistis. Hæc porro licet prolixiora describere operæ pretium duximus, ut tandem liqueat, quid sit
Cataclyzum, vel
Cataclistumin vestibus, quod, nisi fallor, non aliud fuit a Phrygio opere, in quo lapilli fuerint
Concludere, in Gloss. Græc. Lat. Neque enim a
diluere, proluere, inundare, in eodem Gloss. peti debet etymon vocis
Cataclyzum, cum abusive ex
Cataclistumformata sit a recentioribus, etsi vestes ejusmodi potuerint dici gemmis et lapillis perfusæ. Quomodo
Σκαράνικον χρυσοχοϊκὸν, λιθάρια δὲ καὶ μαργαριτάρια ἔχον, οὕτω λεγόμενα Περιχυτα.Idem Fortunatus lib. 2. de Vita S. Martini :
Totaque permixtis radiant velamina gemmis.
Confertæ gemmis vestes, apud Vopiscum in Aureliano.
Crassiore auro smaragdinisque superinsutæ, apud Dudonem lib. 3. de Morib. Norm. pag. 153.