About Report a problem

Menu

catabolicos

CATABOLICOS
, Mathematicos dictos apud Tertullianum lib. de Anima, Fulgentium lib. de Continentia Virgiliana, et S. Zenonem Veron. a consulendo putat Filesacus lib. 1. Select. quasi καταβουλικούς. Salmasius vero ad Spartianum pag. 40. existimat ita dictos eos spiritus, qui per arreptitios et energumenos futura prædicebant, quod eos dejicerent, adfligerent, prosternerentque quos numine suo implebant, ἀπὸ τοῦ καταβάλλειν. Vide Forcellinum.

Saved

Recent