cathari
propter munditiam ita se se nominaverunt:
gloriantes enim de suis meritis, negabant pœnitentibus veniam peccatorum, viduas si nuberent, tanquam adulteras damnabant, et mundiores aliis se prædicabant.Eadem habet Augustinus lib. de Hæres. num. 38. Adde Commonitorium Theophili Patriarch. Alexandr. cap. 8. et Consultat. Zachæi lib. 2. cap. 17.
Albanensium, Concorezensium, et
Bagnolensium. De his multa habent Rainerus lib. contra Valdens. cap. 6. et Bonacursus lib. de Vita Hæreticorum initio. Eosdem cum
Chazarisfuisse contendit Gretzerus in Prolegomenis ad Script. contra Sectam Valdensium cap. 2. putatque Germanicam ese vocem, ex iis quæ habet Ecbertus Schonaugiensis in Sermonibus adversus Catharos :
Hos,Piphles,inquit , Germania nostra Catharos, Flandria
GalliaTexerant,
ab usu texendi appellat. Unde elicit a voce
Kanzer, et ut alii crassius efferunt,
Kazerdictos, T. mutato in Z. more Germanis solenni : proindeque
Catharoseosdem esse, qui
Chazariappellati sunt.
Caters, id est, feles seu lemures, vel ex obsoleta jam, et ab Otfrido usurpata voce
Quaten, et
Quetten, garrire, factum esse nomen, quod hodie omnibus in Belgio et Germania hæreticis commune manet, ut
Kettersdicantur. Vetus Epitaphium Mediolani :
Versus scripti a S. Thoma Aquinate de sancto Petro Martyre :Atria qui gradis solii regalia scandis, Civis Laudensis fidei tutoris et ensis, Præsidis hæc memores Oldradi semper honores, Qui solius struxit, Catharos ut debuit ussit.
Et verbi gladius gladio cecidit Catharorum.
de Laurieretom. 1. Ordinat. pag. 611. n. 5.