About Report a problem

Menu

cathechismare

CATHECHISMARE
, pro Catechizare, Edocere dogmata Religionis Christianæ. Consecratio Ecclesiæ SS. Trinitatis de Tritis ann. 1056. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 442 : Postquam divina dispensatione sunt gesta, quæ a propheticis oraculis de Christi Incarnatione multo ante sunt edita, omnipotens Deus per Apostolos suos mundo contulit leges, quibus Cathechismati homines, suo famulantes auctori, Christi efficerentur heredes.

Saved

Recent