cauculatores
qui pudicos ad libidinem defigunt animos, in leg. 3. Cod. Th. de Malefic. (9, 16.) vel
quicauculis, seu
poculis amatoriis, cibis, vel phylacteriis ita mentes quorumdam inficiunt, ut in insaniam versi a plerisque judicentur, dum proprias non sentiunt contumelias, ut est in Lege Wisigoth. lib. 3. tit. 4. § 13. in Addit. 2. Capit. cap. 18. et in Concil. Parisiensi VI. lib. 2. cap. 2.
Qui mala et obnoxia medicamenta ad alienandos animos dant, in Constit. Sicul.
Amatoria pocula porrigentes, tit. 42. § 3.
Qui pro amore malefici sunt, in Pœnitentiali Halitgarii Camerac. cap. 5.
et qui per quædam maleficia et incantationes mentes hominum se immutare posse dicunt, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertant. Plautus in Truclento :
Adde quæ congessit Jacobus Gotofredus ad leg. 3. de Malefic. Cod. Theod. Perperam enim SalmasiusSi semel amoris poculum accepi mere, Eaque intra pectus se penetravit potio, etc.
Cauculatoresexistimavit eos esse, quos Galli
Guichelaers, Belgæ dicunt, unde etiam vocis etymon accersit Lydius.
Gaugal.
Præcipimus ut nec Cauculatores, et incantatores, nec tempestarii, vel obligatores fiant, et ubicunque sunt, vel emendentur vel damnentur.Ita etiam Capitulare 1. Caroli Magni incerti anni cap. 40. Otfrido Evang. lib. 4. cap. 16.
Gougularesdicuntur.
Denique procul Caculatores ac susurratores a se removent.Ubi viri docti,
Caculatorem, verbosum, garrulum et blateronem interpretantur, a Belgica voce
Kakelen, garrire, blaterare. Sed, ni fallor,
Caculator, hoc loco, idem est qui
Cauculator, præstigiator, quod ex iis, quæ præcedunt, elici potest. Adjunguntur enim
Caculatoressusurratoribus, seu Magis, qui
susurriset carminibus magicis incantationes suas peragunt.
Ut Coclearii, malefici, incantatores, et incantatrices fieri non sinantur.Ubi Capitulare Aquisgran. ann. 789. prioris Edit. cap. 18. habet
Cancellarii, Baluziana vero
Cocleariietiam præfert.
Cauclearii, al.
coclearii, coglearii. Vide Gloss. Germ. apud Graffium loco supra laudato.