cellaria
abbas omnia habet, cameriam, sacristiam, ~iam; et nos perimus fame et siti, qui victum nostrum non habemus nisi per clericum abbatis et per ejus administrationem
Cellarii, quod aliquando dabatur in feudum cum domibus, terris et redditibus sufficientibus. Hist. Dalph. tom. 1. pag. 133. in Charta Hugonis Episc. Gratianopol. :
Dereliquit igitur mansum unum quem mentitus fuerat se habere pro feuda Cellariæ... Confessus fuit esse antiquum et verum feudum Episcopalis Cellariæ, ipsam dedi eis pro feudo Cellariæ.Vide Celleraria post Cellerarius.
Declaramus ut concessum tibi hujusmodi privilegium nullatenus extendatur ad... prioratus, supprioratus,claustrales, forestarias, Cellarias, infirmarias, etc.
Sellaria, Vicus in quo habitant
sellariiseu
sellarumartifices. Charta ann. 1291. in Lib. albo domus publ. Abbavil. fol. 76. v°. :
Septem libras Paris. super tribus domibus seu eschopiis contiguis, sitis in Cellaria Abbatis-villæ.Vide supra Cella 3.
et Sellarius 4.