celliota
Hic quoque mos tenet, ut Celliotæ Imperatoris ad sepulchrum ejus, usque ad prima sacra funeralia sive justa perseverent.
Monachi in cellulis reclusi; deinde
Anachoretæ, qui cum sunt ad labores ineptissimi et oneribus Monasterii impares, quiete tamen vivere exoptent, extra Monasteria, quæ muris undique cinguntur, cellam collata pecunia cui Templum, vinea et campus annexa sunt, quorum fructibus vivere possunt, coemunt, ibique cum nonnullis sociis vivunt : cum dies festus agitur, ad Monasterium procedunt et officiis celebrandis assistunt : quibus finitis, ad cellam regrediuntur, et domestica negotia obeunt, et cum libuerit, precibus operam dant. Ita de Celliotis apud Græcos hodiernos Allatius lib. 3. de Consensu utriusque Ecclesiæ cap. 8. num. 8.