cerauneus
Ego Aimo Dei correptione tactus, constitutusque in fine dubio, meditans in præcordiis flagiliosa quæ perpetravi, pavens nimium voragine baratri, umbrosasque vias tartari metuens calcare, magisque inseri delectans liliisForte prointerlucentiis (sic) sectis Cerauneis, et frui virentibus pratis per pascua Christi, hoc metu vel amore compunctus, etc.
Uraneis, cœlestibus, Papias :
Unum quem Germania mittit chrystallini similem, splendet tamen cœruleo, et si sub divo positus fuerit, fulgorem rapit sidereum. Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis littoribus gignit, cui color pyropo rubenti, et qualitas ut ignis. Hæc adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem Ceraunia, quoniam alibi non invenitur, quam in loco fulminis ictui proximo. Græce enim fulmenκεραυνός dicitur.
Falconetnos monet longe aliter censere recentiores de eo lapide, qui iis
Cerauniasdicitur. Vide Lapid. hist. Anselm.
Bootedit. ab Adr. Tollio.