cerevisia
cerevisia, ae, v. cervisia.
cerevisia, s. cervīsia.
cerevīsĭa, æ, f. , v. cervisia.
Cum refectionis appropinquaret hora, et minister refectorii vellet promere Cervisiam, quæ ex frumenti vel hordei succis decoquitur, quaque præ cæteris in orbe terrarum gentibus, præter Scoticas et Dardanas, quæ Oceanum incolunt, utuntur, nempe Gallia, Britannia, Hibernia, Germania, cæteræque quæ ab eorum moribus non discrepant, vas quod Typrum nuncupant, in cellarium deportavit, etc.
Mout, et
Moltzdicunt, vix aliud quam Aetii Amydeni
Oel, Angli
Aelappellant. Hæc ex Pontano in Chorogr. Daniæ. Will. Brito lib. 2. Philipp. de Flandrensibus :
Raris sylva locis facit umbram, vinea nusquam : Indigenis potus, Thetidi miscetur avena, Ut vice sit vini multo confecta labore.
Cerebibiam, quod Ceres, id est, frumentum coctum bibatur. Id hausisse videntur ab Isidoro lib. 20. Orig. cap. 3 :
Cervisia, a Cerere, id est, fruge vocata : est enim potio ex seminibus frumenti vario modo confecta.At sententiam hanc improbat Isaacus Pontanus, cum Gallis, barbaris hominibus, ante Julium Cæsarem, ne nomen quidem Cereris per somnium usurpatum. Ego vero malim a
Ceria, quod idem est ac
Celia, Cerevisiamdictam. Nam etsi Hispanorum
Celia, vel
Ceria, non idem omnino potus fuerit cum
Cerivisia; haud tamen absimilis fuit, cum celia, uti jam supra annotatum, e tritico, cerevisia ex hordeo madefactis conficiatur, ita ut extremæ in cerevisia syllabæ adjectæ voci fuerint ad discrimen ceriæ ipsius. Et sane a veteribus, seu potius ævi medii Scriptoribus, Celiæ vocabulo donatam cervisiam, observatum in v. Celia, ubi et de vocis origine quædam attigimus.
Nescio quid Stygiæ monstrum conforme paludi, Cervisiam plerique vocant ; nil spissius illa, Dum bibitur ; nil clarius est, dum mingitur ; unde Constat quod multas feces in ventre relinquit.
Urinam laxivam, Cerevisiam vocat quidam Versificator ap. H. Rebdorff. ann. 1347.
Chervoise, in Reg. 13. sign.
HabacucCorb. fol. 27. v°. ad ann. 2510.
Theotunicus potusnuncupatur, in Constitut. Erici Danor. regis ann. 1269. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 203 :
Item, nullus Theotunicum potum, scilicet Cervisiam, ferat, vendat vel bibat post lapsam proximam Pentecosten, etc.At vero
Cervoise, uti potus præstantior eo, quem
Bierevocamus, distinguitur, in Lit. remiss. ann. 1464. ex Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 442 :
Icellui Noel dist au suppliant qu'il paieroit ung pot de Cervoise, et ledit suppliant lui respondi que il n'avoit joué que bierre.Et quidem
Cerevisiamappellarunt quem vis potum : hinc aqua succis mororum permista,
Cerevisiadicitur, in vita S. Lugidii tom. 1. Aug. pag. 343. col. 2 :
Fecerunt sibi Cerevisiam de succis mororum, sicut ludentibus pueris mos est.
Quicquid habemus....... in parrochiis de Longolio....... in... brasio ad Cervasiam faciendam, etc.
Item foragia godalarum seu Cervesiarum, quæ nos episcopus habebamus in villa Tornacensi.
Concessimus, ut in loco Fossis nuncupato... monetam, et materiam Cervisæ constitueret.Vide Jonam in S. Columbano cap. 16. Cogitosum in S. Brigida, etc.
Hoc est 30. seglas Cervesæ.Ch. 49 :
Hoc est singulis annis de Cervisas seglas 15.Adde Ch. 59. 61. 67.
Petite biere, quæ
tenuisdicitur apud Eigilem in Vita S. Sturmii Abbatis Fuld. cap. 13. ad discrimen
Fortis potionis, quæ
Omnis Cervisia de quolibet vino facta grossior est quam vina dactylica, et ad digerendum est durissima, sed digerentes multum nutricat.
In tribus his locis.... in unoquoque eorum tres modones, duasque Cervisas, 6. modios tritici 2. porcellos, etc.
Mansum....... dedit.... ob id, ut ipse annuatim pro eo..... accipiat...... Cerevisiam plenam, 5. modios sigalis et 1. modium tritici.
Unde Episcopus dedit ei ad temporalis vitæ subsidium....ii. talenta denariorum,iii. Cervisias,iv. pernas,xx. malder avenæ.... Et ab Episcopo cum præfata filiaiv. familias in beneficium accepit, et omni anno de Episcopali substantia unam plenam Cervisiam,vi. maldros, unam pernam.
Cervisiamconficere. Conc. Trevir. ann. 1152. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 72 :
Advocati vero in potestatibus avenam non accipient, ..... nisi ecclesia plenarie avenam suam ad Cervisiandum prius acceperit.
cerevisiamconficit, in Vita S. Lugidii tom. 1. Aug. pag. 343. col. 2.
Cervoisier, in Stat. ann. 1369. tom. 5. Ord. reg. Franc. pag. 222. et in Ch. ann. 1410. ex Chartul. 21. Corb. fol. 261. v°.
cervisiamconficit vel vendit. Lib. pitent. abbat. S. German. Prat. :
iiij. Nonas Maii. Anniversarium Naronsselle de xxx. sol. Paris. xx. sol. super domo Katherinæ Cervisiariæ sita in Hyrondale. Cervoisepræterea appellarunt nostri Locum, ubi
cervisiaconficitur et venditur. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 4 :
Iceulx trois compaignons de fait apensé saillirent hors d'une Cervoise où il s'estoient embuschiez.Aliæ ann. 1409. in Reg. 163. ch. 435 :
Icellui Willemet entra en une Servoise, que tenoit Jehan Mamet, en laquelle Jehan le Maire entra.
CEREVISIA
CEREVI´SIA[CERVESIA]
Cerevisia
Ale or beer. See cervesia.