About Report a problem

Menu

cereophalum

CEREOPHALUM
. Acta Proconsularia sub Munatio Felice, apud Baron. ann. 303. n. 12 : Cucumellum argenteum, lucernæ argenteæ 8. Cereofala 2. candelæ breves æneæ cum lucernis suis 7. Ubi Cereofala videntur esse ea candelabra, cereis instructa, quæ posterior ætas fara, et phara vocavit : quod instar Phari lumine ædem perfunderent. Porro quos pharos dicunt Latini, nostri Falots appellarunt, laternas nempe castrenses, quarum inventionem Manueli Imp. attribuit Cinnamus. Nam et a pharis hocce nostrum vocabulum deducendum puto. Erit igitur Cereophalum, un falot de cire.

Saved

Recent