cereostata
Adstant et Statarii cereorum corporibus aptati.Vide Stantareum. Proinde de ejusmodi candelabris intelligendum arbitror Bibliothecarium in libello de Munificentia Constantini M. apud Baron. ann. 324. n. 64 :
Fecit autem candelabra ex aurichalco in pedibus decem, numero quatuor argento conclusa, cum sigillis argenteis, etc.
Obtulit B. Petro Apost.In Vigilio pag. 40 :Cerostata argentea duo pens. libr. 70.
Cerostatas argenteas deauratas majores duas quæ stant usque hodie ante corpus B. Petri Apost.In Honorio pag. 46 :
Fecit etIn Leone III :Cerostatas majores ex argento paria duo.
Necnon etCerostatas ex argento mundissimo stantes juxta ipsum lectorium.
Canthara Cerostata, apud eumdem Anastasium in S. Silvestro, ubi perperam
Cerostrata; ut et infra,
Canthara Cyrostrata in gremio Basilicæ argentea, etc. Canthara scilicet in quibus ardent cerei. Alia sunt
Cerostrataapud Vitruvium
cerus inducta, de qua voce Salmasius ad Solinum pag. 231.
Pontifex lotis manibus procedit cum 7. Cereostatis ad Missam.Totidem habuisse Ecclesiam Romanam testatur Diurnus Romanus cap. 7. tit. 8. quot scilicet erant regiones. Alibi :
Et illa duo Cereostata quæ antea fuerant inluminata, semper ante ipsum procedunt.Gislebertus lib. 1. Vitæ S. Romani Abbat. cap. 7 :
Sicque inde levatum et cum Staurophona ac Cereostata, cumque divinorum melodia hymnorum... deportatum est.Leo Ost. lib. 1. Ch. Cas. cap. 34 :
Sumentes cruces aureas ad procedendum et thuribula, atque Cerostata, textusque Evangeliorum.Vide Ord. Rom. et Honor. Augustod. lib. 1. cap. 8.
Cerostata, seu candelabra in Ecclesiasticis Processionibus, aut ceremoniis deferunt ; qui aliis
Ceroferarii. Petrus Diacon. lib. 4. Chronic. Casin. cap. 37 :
Bajulos, Cereostatarios, Stauroferos, Aquiliferos, etc.